- AUREOLAE
- AUREOLAEin Ecclesia Romana, dicuntur praempta alterius vitae, quae, prae reliquis beatis, iis collatum iri, qui opera, ut vocant, supererogationis, praestiterint, aiunt. De his Iosephus Angles in 4. sent. dist. 49. artic. 6. conclus. ult. Quod in corporibus Virginum, inquit, Martyrum atque Doctorum, erunt insignia quaedam, quibus huiusmod Aureolas in Anima habere prae se ferent: quodque Virgines in capite aliquam coronulam albam: Martyres rubeam, et Doctores viridem gestabunt. Qua de re cum aliter sentiret Glaudius Sequentous, dicens, Aureolam illam esse novorum Scholasticorum inventum, de quo Patres nusquam sunt locuit, nec etram prim Scholae Doctores; cuius in Scriptura fundamentum nullum reperitur, a Sorbona atrô notatus est calculô, uti refert Rivet. Summ. Controv. Tract. 2. quaest. 58. Rem decidit Augustin. in Psalm. 102 Ergo coronat te, ait, qui dona sua coronat, non merita tua. Plus omnibus illis laboravi, ait Apostolus, sed vide quid adiunxit, non ego, sed gratia Dei mecum. Et post labores omnes exspectat ipsam coronam, et dicit, Bonum agonem certavi, fidem servavi, cumsum consummavi. De cetero reposita est mihi corona iustitiae, quam mihi reddet Domnius in illa die iustus Iudex. Quare? quia agonem certavi. Quare? quia cursum consummavi. Quare? quid fidem servavi. Unde certasti? unde fidem servasti? non autem ego, sed gratia Dei mecum. Er go quod coronaris, illius misericordiâ coroniaris. Vide quoque eum Tom. VII. de gratia et libero arbitr. ad Valentinianum c. 6.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.